Letter by Ubbo Emmius to Eberhardus Reidanus d.d. 16 April 1595
Transcript
f.2r
Heri misi literas cum pagellis quibusdam ad ampl. tuam: Eas spero
recte ad te peruenisse. Hodie accepi Emda epistolam, qua significatur
nescio cuius literis ex Hollandia istuc nunciatum esse, Cancellarium Haga
dicessurum ab ordinib. generalib. atque item ab ordinib. Frisicis in transi
tu contendisse, ut se reb. his turbidis interponant, & ad transactionem
oppidanis se offerant. Hoc an uerum sit, Emdani uehementer dubi-
tant, & se quamprimum certiores reddi petunt: scire enim id sua interesse
existimant: rogantque me, ut hac de re sine mora ad ampl. tuam scribere
atque hoc officii a te petere uelim. Aliud quoque expetunt, tua
scil. opera authenticum exemplar descriptum ex archiuis Arnhemiensib.
diplomatis Caroli Magni Imp. cuius originale, uti uocant, illic esse
uulgo fertur, ut habere possint. Quod etsi leuius ipse esse sentiam,
qui multis modis suspectum id instrumentum uelut supposititium
habeam, & sciam in Guicciardino uerbotenus descriptum extare, tamen
satisfaciendum ipsis rogantib. putaui. Huius uero si quid susceperis
uelim sigilli rationem & caetera huiusmodi considerari attentius, & ob-
seruata diligenter ad nos perscribi. Praeterea rogant, Knopius
ut mature & sine mora remittatur, & Schockerus cum naui, de quo promissum,
cito expediatur, qui Reidae & in naui ad ancoram stante militem
habeat expeditum. Sic enim rem presentem omnino requirere, nec sine
maximo periculo id differri posse ob nautas & complures bonos
ciues negociorum suorum causa domo iam proficiscentes: quam occasionem
insidiantes non sint neglecturi. Qua de [causa] literas quoque damus ad ip
sum generosum Comitem. Cancellarius domum reuersus istinc aliam
iam personam induit, omnia ad beneuolentiam & promerendam subditorum
gratiam componens, utinam non simulate, uulpinam assuens leoninae.
Conuentus nobilium, & ut puto , quorundam aliorum, iam agitur Uphusae,
ad quem se quoque uenturum cum Cancellario Comes Enno ostendit studium
pacis & compositionis magnum prae se quoque ferens. Sed diffidunt, qui
prudentiores putantur, ciues omnes. Plura tempus non patitur. Vale
amplissime domine, & me commendatum tibi habe. Raptim Groningae
die 16 April. 1595. Ampl. tuae obs.
Lecta Vulcano. quem nosti
f.2v
Amplissimo uiro doctrina, prudentia,
uirtute praestantissimo, domino Eberhar
do Reydano generoso dn. Comiti
Guilhelmo Nass. a Secretis, domino
suo obseruando
In syn affwesen
den Secretario Quade L[ewae]rden
tho uerbreken
- Title
- Letter by Ubbo Emmius to Eberhardus Reidanus d.d. 16 April 1595
- Keeper
- University of Groningen Library
- Sender
- Emmius, Ubbo, 1547-1625
- Recipient
- Reidanus, Eberhardus, 1583-1600 fl.
- Location
- Groningen
- Date
- 1595-04-16
- Language
- Latin
- Identifier
- uklu EMMIUS (02)
- Copyright
- © University of Groningen Library
- Permission
- Free use for non-commercial purposes. In publications, "University of Groningen Library, Special Collections" must be mentioned as source.
- Item sets
- The Letters of Ubbo Emmius
Part of Letter by Ubbo Emmius to Eberhardus Reidanus d.d. 16 April 1595