Letter by Ubbo Emmius to Eberhardus Reidanus d.d. 1 May 1595
Transcript
f.3r
Aliquot ante dies epistolam exaraueram ad ampl. tuam satis pro-
lixam de reb. Emdanis. Sed illa primum per tempestates tarda-
ta, nullis, quib. recte dari posset, iter istuc facientibus, deinde a
meis neglecta hic haesit diutiuscule. Post transmissio eius uisa est
superuacanea. Nam interea cognoui, uos de omnibus reb. quae Emdae
geruntur, fere quotidie fieri certiores. Quae eadem causa est, cur
ne nunc quidem quicquam huius generis scribam. Hoc tantum prae-
terire non possum, audire nos, nouum decretum ab imperatore
Emdam uenisse, cuiusmodi si fuisset prius, non esset forte data
occasio his tumultib. Sed iam eousque res est progressa, ut
non possit huiusmodi remedio ei succurri. Videtur Comes omnem
spem posuisse in castello aliquo excitando in ripa ad infestandos
nauigantes. Quod quorsum pertineat, quis non intelligit?
Haec uolui breuiter & raptim, excusandi mei causa, ne uideri
tibi queam, in officio deficere. Ordines istic uidentur
impedimentum allaturi editioni historiae nostrae. Aiunt enim (ut
ab aliis accipio) uereri se, antiquitates aliquas detectum iri, quas
ipsi tectas uelint. Ego uero in professo habeo, aperire antiqui-
tates uulgo ignoratas: idque facere me hoc nomen professum, offi
cii mei esse puto. Est mihi ob oculos, & fuit in omni scrip
tione, Ciceronis illud de historiae scriptore Ne quid falsi
audeat, ne quid ueri non audeat. Hac lege qui scri
bentem me ferre non uult, alium habere me non poterit.
Vale ampliss. domine, & me Generoso Comiti commenda.
Raptim Calend. Maii anno 1595.
Tuae Ampl. obs.
V. Em.
f.3v
Amplissimo clarissimoque uiro, doctrina
& uirtute praestantissimo, dn. Eber-
hardo Reydano, inclyto & genero-
so domino, domino Guilhelmo Lud. Comi
ti Nassoviae etc. a Secretis, amico
suo plurimum colendo
L[ewaerde]n.
- Title
- Letter by Ubbo Emmius to Eberhardus Reidanus d.d. 1 May 1595
- Keeper
- University of Groningen Library
- Sender
- Emmius, Ubbo, 1547-1625
- Recipient
- Reidanus, Eberhardus, 1583-1600 fl.
- Location
- Groningen
- Date
- 1595-05-01
- Language
- Latin
- Identifier
- uklu EMMIUS (03)
- Copyright
- © University of Groningen Library
- Permission
- Free use for non-commercial purposes. In publications, "University of Groningen Library, Special Collections" must be mentioned as source.
- Item sets
- The Letters of Ubbo Emmius
Part of Letter by Ubbo Emmius to Eberhardus Reidanus d.d. 1 May 1595