Letter by Ubbo Emmius to Arnoldus Tullichius d.d. 6 November 1599
Transcript
f.5r
Ex literis clarissimi & amplissimi uiri, domini Eb. Reidani in-
tellexi, cupere te legere ea, quae de errorib. blasphemis Dauidis
Georgii haeresiarchae sunt a me congesta, sed copiam exemplaris non
habere. Itaque mitto per hunc ciuem uestrum exemplar, oroque ut
tenuissimum μνημόσυνον ab amico & contubernali uetere, ac stu-
diorum socio habere non dedigneris. Mihi pergratum erit, si
hoc officiolum in occasionem refricatae amicitiae, quae locorum interca-
pedine inter nos, & silentio literarum diuturno pene intermortua est, nobis
uertatur. Si loci ratione, coniunctis nobis esse non licet, animis
& commeantib. utrinque literis, animorum internunciis, licet. Nosti
genium meum, sectantem & colentem amicitiam sincere ac sine
pompa: qualem te quoque ego quondam noui; nec alium etiam nunc te
esse plane persuasum mihi habeo. In quo si erro, errorem amico
& uiro bono dignum committo. Bene enim & honeste de amico
uetere sentio. Arbitror uero, disparem fortunam nostram impedimento
amicitiae esse non debere: quippe qui sciam, etiam principes mag-
nos cum tenuissimis hominib. sed bonis, amicitiam coluisse. Plura
non sinit animus ad alia festinans. Vale Amplissime Consul, cum
familia tua & tota rep. meque in tuorum numero esse patere.
Raptim die VI Novemb. anno M.D.XCIX. Groningae.
Ampl. tuae obseruans
Vbbo Emm.
f.5v
Amplissimo uiro, doctrina,
uirtute, dignitate praestantis-
simo, domino Arnoldo Tullichio,
ciuitatis Arnhemiensis Con-
suli prudentissimo, amico
suo colendo.
- Title
- Letter by Ubbo Emmius to Arnoldus Tullichius d.d. 6 November 1599
- Keeper
- University of Groningen Library
- Sender
- Emmius, Ubbo, 1547-1625
- Recipient
- Tullichius, Arnoldus
- Location
- Groningen
- Date
- 1599-11-06
- Language
- Latin
- Identifier
- uklu EMMIUS (05)
- Copyright
- © University of Groningen Library
- Permission
- Free use for non-commercial purposes. In publications, "University of Groningen Library, Special Collections" must be mentioned as source.
- Item sets
- The Letters of Ubbo Emmius
Part of Letter by Ubbo Emmius to Arnoldus Tullichius d.d. 6 November 1599